monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 285, 20
Rex interim, quia noverat per fratrem Bernardum quid in domini papae comminatoriis haberetur, et archiepiscopo restitutam et collatam potestatem animadvertendi in eum et terram suam, regnique personas, nuntios ad sedem apostolicam clam mittere disponebat et saepe dictum Cantuariensem sub spe reconciliationis eludere. Pictaviensis autem et ipse circumventus dominum Cantuariensem Turonis ad regis colloquium invitavit, scribens ei verba quibus sibi rigorem hominis fregisse videbatur.